"Etenim hoc quod imputant nobis qui sunt a Valentino, in ea quae deorsum Ebdomade dicentes nos remanere, quasi non adtollentes in altum mentem neque quae sursum sunt sentientes, quoniam portentiloquium ipsorum non recipimus, hoc idem ipsum qui a Basilide sunt his imputant."